*  

*

     
     
     
     
     
     
     
     
     
     
     
     

Odpisy z  XIX wieku aktu Cesarza Austrii, Króla Czech i Węgier  z 17.05.1638 roku.
Potwierdzenie starych i nadanie nowych  przywilejów, 
dla mieszkańców Bielska - Bielitz od 1312 roku. [ Bielsko-Biała ]

Akt nr. 3

 

 

 
 

 

Ferdynanda III von Habsburg
ur.13.07.1608 w Grazu - zm.02.04.1657 w Wiedniu

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 
 

In nomie Domini, Amen.

Cunctorum perit memoria Factorum, nisi voce testium et scripturam apicibus perennantur. Nos ergo :

Casimirus, dei gratia Dux Thessinensis, notum facimus universis tam  prasentibus quam futuris,presentium copiam audituris, quod com fama vplante et verdica relacione protestante firmiter cognovissemus, quod cives nostri Belycenses quatuor mansos juxta civitatem sitos pro communibus pascuis pecorum hereditario iure possidere deberent et dimidium mansum cum villanis de villa Belytz in eisdem pascuis pro strata seu via publica nostrum apud patrem dilectum suis denariis emptionis titulo comparassent. Cui vero emptioni et dictorum, mansorum libere donatorum bonum, pium et utilitatis recipiat incrementum, propter bonum universale, dictos quatuor mansos cum dimidio in suis terminis limitatos cum omnibus circumferentiis ante,retro et in medio civibus et omnibus eorum successoribus concessimus et donavimus libere ac iure hereditario et perpetuo possidentos.In quibus videlicet mansis vel pascuis plenam habebunt locandi facultatem domus et horos censuales quodque volunt, prout ipsis et eorum successoribus aptius et convenientius videbiur expedire.Ut igitur hec nostra donatio et tam favorabilis concessio non possit imposterum per quenpiam Novercantem calumniari, sed obtineat robur  perpetue firmitatis, presentates conscribi fecimus et nostri sigilli charactere roborari, presentibus dickto Kornitz, Sygota de Benkowitz, Grsimislao et Mespercone domicellis et aliis quam plurimis fide dignis.

Actum et datum Belytz anno domini  MCCC sexto decimo, pridie idus  Martii

 Akt wydano i datowano w Bielsku 1316 roku w pierwsze idy Marca.

[ 14. marca 1316 roku.]

 

 
 

 
 

 

Oczywiście niemiecko- języczna społeczność Bielska nie rozumiała dokumentu dlatego dokonano tłumaczenia na język niemiecki.

 

 
 

 
     
 

 

 
     
     
     
     
 

 
   

Pieczęć miejska Cieszyna z 1654 roku.